2 Maccabees 14:38-46

38 hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
39 volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent
40 putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum
41 turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit
42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi
43 sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas
44 quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem
45 et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit
46 et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est
The Latin Vulgate is in the public domain.