2 Maccabees 1:1-8

1 fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam
2 benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente
4 adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem
5 exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo
6 et nunc hic sumus orantes pro vobis
7 regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
8 portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes
The Latin Vulgate is in the public domain.