2 Maccabees 3:31-40

31 tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus
32 considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem
33 cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit
34 tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt
35 Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem
36 testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei
37 cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait
38 si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quaedam virtus
39 nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit
40 igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet
The Latin Vulgate is in the public domain.