2 Maccabees 6:17-27

17 sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem
18 igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare
19 at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie praeibat ad supplicium
20 intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitae amorem
21 hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus
22 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem
23 at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum
24 non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum
25 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram
26 nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam
27 quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo
The Latin Vulgate is in the public domain.