9
eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam
10
duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros praecipitaverunt
11
alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre
12
obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri
13
etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium
14
non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat
15
ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet
16
propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit
17
sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem
18
igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare
19
at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie praeibat ad supplicium