2 Timothy 2:9-19

9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
The Latin Vulgate is in the public domain.