Acts 1; Acts 2; Acts 3

Viewing Multiple Passages

Acts 1

1 primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere
2 usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est
3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
4 et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies
6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel
7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae
9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum
10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
15 et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti
16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum
17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius
18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam
24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum
25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 2

1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 3

1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
The Latin Vulgate is in the public domain.