Acts 10:23-33

23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
The Latin Vulgate is in the public domain.