Acts 10:3-13

3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
The Latin Vulgate is in the public domain.