Acts 11:2-12

2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
The Latin Vulgate is in the public domain.