Acts 12:1-10

1 eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia
2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum
4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem
7 et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
8 dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
The Latin Vulgate is in the public domain.