Acts 12:12-22

12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode
14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
18 facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
20 erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
21 statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis
The Latin Vulgate is in the public domain.