Acts 13:16-41

16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite
17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea
18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum
20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum
24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel
25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere
26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his
31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est
33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te
34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari
39 in hoc omnis qui credit iustificatur
40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
The Latin Vulgate is in the public domain.