Acts 15:14-24

14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
18 notum a saeculo est Domino opus suum
19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
The Latin Vulgate is in the public domain.