Acts 19:25-35

25 quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt
27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit
28 his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum
29 et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
30 Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli
31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
32 alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent
33 de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo
34 quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
35 et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis
The Latin Vulgate is in the public domain.