Acts 1:16-26

16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum
17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius
18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam
24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum
25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis
The Latin Vulgate is in the public domain.