Acts 20:27-37

27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
31 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
33 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
36 et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
The Latin Vulgate is in the public domain.