Acts 20:7-17

7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
12 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
13 nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
14 cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
15 et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
16 proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
17 a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
The Latin Vulgate is in the public domain.