Acts 21:5-15

5 et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus
6 et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua
7 nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
8 alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum
9 huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
10 et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus
11 is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium
12 quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam
13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu
14 et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat
15 post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
The Latin Vulgate is in the public domain.