Acts 27:23-33

23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
26 in insulam autem quandam oportet nos devenire
27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
The Latin Vulgate is in the public domain.