Acts 27:35-44

35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
The Latin Vulgate is in the public domain.