Acts 28:18-28

18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
The Latin Vulgate is in the public domain.