Acts 2:7-17

7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
The Latin Vulgate is in the public domain.