Acts 3:1-9

1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum

Images for Acts 3:1-9

The Latin Vulgate is in the public domain.