Acts 4:5-15

5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est
10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli
12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
The Latin Vulgate is in the public domain.