Acts 7:11-21

11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
The Latin Vulgate is in the public domain.