Acts 7:29-39

29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
The Latin Vulgate is in the public domain.