Acts 9:18-28

18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
23 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
The Latin Vulgate is in the public domain.