Additions to Esther 10:1-7

1 Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
2 cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
4 Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.
5 Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis:nec eorum quidquam irritum fuit.
6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemqueconversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rexaccepit uxorem, et voluit esse reginam.
7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
The Latin Vulgate is in the public domain.