Additions to Esther 1:1-9

1 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan,vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis,de tribu Beniamin:
2 homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus,et inter primos aulae regiae.
3 (b) Erat autem de eo numero captivorum, quos transtuleratNabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda:
4 et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus,et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:
5 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
6 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes,ut pugnarent contra gentem iustorum.
7 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationiset angustiae, et ingens formido super terram.
8 Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua,et praeparata ad mortem.
9 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvuscrevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
The Latin Vulgate is in the public domain.