Additions to Esther 4:22-32

22 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, etaliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum,
23 (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eiusdeosculari paratus essem,)
24 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem,et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
25 Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui,quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.
26 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
27 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo,et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomentuum Domine, et ne claudas ora te canentium.
28 Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavitad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
29 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum,quod imminebat.
30 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui aptaindumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercoreimplevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca,in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.
31 Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi,qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeterte nullus est auxiliator alius.
32 Periculum meum in manibus meis est.
The Latin Vulgate is in the public domain.