Additions to Esther 4:31-41

31 Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi,qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeterte nullus est auxiliator alius.
32 Periculum meum in manibus meis est.
33 Audivi a patre meo (d) quod tu Domine tulisses Israel decunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis,ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
34 Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos inmanus inimicorum nostrorum:
35 coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine:
36 et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute,sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes,
37 volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam,et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templiet altaris tui,
38 ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem,et praedicent carnalem regem in sempiternum.
39 Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideantad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum,qui in nos coepit saevire, disperde.
40 Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae,et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et universae potestatis:
41 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis,et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat,et ceteri, qui ei consentiunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.