Additions to Esther 4:46-56

46 et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translatasum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.
47 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliamspem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
48 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) utingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
49 Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sisin manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:
50 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
51 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui,et circumdata est gloria sua.
52 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectoremet salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
53 et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis etnimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:
54 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia inhumum indumenta sustentans.
55 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibusoculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
56 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem,ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis,auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.
The Latin Vulgate is in the public domain.