Baruch 2:1-11

1 propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda
2 ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi
3 ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae
4 et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus
5 et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius
6 Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec
7 quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae evenerunt super nos
8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis
9 et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis
10 et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram
11 et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste
The Latin Vulgate is in the public domain.