Baruch 4:1-11

1 hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
2 convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius
3 ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae
4 beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
5 animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
6 venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
7 exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo
8 obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem
9 vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
10 vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus
11 nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu
The Latin Vulgate is in the public domain.