Baruch 4:14-24

14 veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
15 adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae
16 qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
17 ego autem quid possum adiuvare vos
18 qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
19 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
20 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
21 animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
22 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
23 emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
24 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
The Latin Vulgate is in the public domain.