Baruch 4:20-30

20 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
21 animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
22 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
23 emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
24 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
25 filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
26 delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
27 animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
28 sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
29 qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra
30 animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
The Latin Vulgate is in the public domain.