Baruch 4:9-19

9 vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
10 vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus
11 nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu
12 nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
13 iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt
14 veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
15 adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae
16 qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
17 ego autem quid possum adiuvare vos
18 qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
19 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
The Latin Vulgate is in the public domain.