Bel 1:28-38

28 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer:et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex:Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
29 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem,alioquin interficiemus te, et domum tuam.
30 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer:et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.
31 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
32 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duocorpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis,ut devorarent Danielem.
33 Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum,et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.
34 Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes,in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
35 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
36 (z) Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius,et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylonesupra lacum in impetu spiritus sui.
37 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium,quod misit tibi Deus.
38 Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquistidiligentes te.
The Latin Vulgate is in the public domain.