Ben Sira 10:8-18

8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
11 omnis potentatus brevis via
12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
14 initium superbiae hominis apostatare a Deo
15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem
17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis
18 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus
The Latin Vulgate is in the public domain.