Ben Sira 16:1-11

1 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
2 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum
3 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
4 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
5 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur
6 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira
8 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti
9 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum
10 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
11 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
The Latin Vulgate is in the public domain.