Ben Sira 20:23-33

23 est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
24 est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se
25 est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
26 obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit
27 potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
28 mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione
29 verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis
30 qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
31 xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum
32 sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque
33 melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam
The Latin Vulgate is in the public domain.