Ben Sira 35:7-17

7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi
9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus
10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum
11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas
12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum
13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae
16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet
17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus
The Latin Vulgate is in the public domain.