Ben Sira 3:7-17

7 qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri
8 qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
9 in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
10 ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet
11 benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta
12 ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio
13 gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore
14 fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius
15 et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
16 nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
17 et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
The Latin Vulgate is in the public domain.