Ben Sira 42:10-20

10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur
11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
12 omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari
13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri
14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium
15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius
16 sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius
17 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua
18 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit
19 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum
20 non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo
The Latin Vulgate is in the public domain.