Ben Sira 45:9-19

9 et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis
10 circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro
11 dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae
12 stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti
13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel
14 coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata
15 sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem
16 non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus
17 sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie
18 conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto
19 factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo
The Latin Vulgate is in the public domain.