Ben Sira 46:6-16

6 invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
7 impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
8 ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
9 et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae
10 et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel
11 et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem
12 ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo
13 et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
14 ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo
15 et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
16 dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
The Latin Vulgate is in the public domain.