Ben Sira 48:5-15

5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei
6 qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
7 qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
8 qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te
9 qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
10 qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
11 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
12 nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum
13 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
14 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius
The Latin Vulgate is in the public domain.