Ben Sira 4:26-36

26 ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium
27 non reverearis proximum tuum in casum suum
28 nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius
29 in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae
30 non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere
31 non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato
32 noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii
33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
34 noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis
35 noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
36 non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta
The Latin Vulgate is in the public domain.