Ben Sira 52:5-13

5 et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel
6 verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo
7 et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David
8 quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra
9 si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi
10 et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te
11 ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum
12 et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto
13 et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te.
The Latin Vulgate is in the public domain.